- NOLA
- I.NOLAtintinnabuli parvi genus, quod Polydor. Virg. de Inventor. rerum l. 3. c. 18. dici vult, a Nola Campaniae urbe, cuius Episcopus Paulinus illius fuerit inventor. De quo etiam Franc. Sweerrius Notis in Hier. Magium de Tintinnab. sic ait: Paulinus Episcopus Nolanus, (quae urbs Sidicinum olim, teste Pliniô. l. 3. c. 5.) Divi Hieronymi equalis, vir vitae sanctimoniâ spectabilis, primus in suam Ecclesiam campanae usum invexit: correxit vir sanctissimus abissum Gentilium sacrorum et ad pia omnia transtulit, ut nimirum eius strepitis exciri possent ad contiones precesque semotius babitantes. Atque hinc fortasse tenuit consuetudo, ut Nolae vocabulô censerentur tintinnabula ab hac Campaniae Nola, cuius apud Polybium Liviumque sit mentis. E quibus tamen colligitur, non inventas a Paulino hoc, sed tantum in Ecclesiam suam investas Nolas fuisse. Nam et ante eum, de quo Gennadius in Additam. ad D. Hieron. de Viris Illustr. nihil tale profert, Nolae mentionem fecit Quintilianus l. 8. Instit. Orator. c. 6. qui Domitiani Imperatoris aetate floruit: et satis tritum sermone proverbium est, In cubuculo Nola, Hier. Magius loc. cit. Cael. Rhodig. l. 19. c. 11. etc. Graece ἠχεῖον, κώδων, Angl. a little bell, a Seints, sance or Sacring bell. Earum enim usus iam in sacris Cybeles Matrisque Deûm receptus fuit, ut ex variis Auctoribus probat Hadr. Iunius Animadvers. l. 3. c. 11. Erant et in ostiis, ad pulsum ciendum, quo Ianitores evocarentur, ut annotârunt Viri docti ad Sueton. Aug. c. 91. Excubitoresquoque nocturnis vigiliis Nolam antiquitus pulsasse, ad cuius pulsum ilicô respondendum fuerit, discimus a Suida in voce Κωδωνοφορῶν, ex Aristoph. Interprete, εν ὄρνισι: Ἐρχόμενοι ἐπὶ τοὺς φύλακας κώδωνας εἶχον, καὶ τούτους ἐψόφουν πειράζοντες τὸν καθεύδοντα, καὶ ἵνα οἱ φυλάσσοντες ἀντιφθέγγωσι, Venientes ad custodes Nolas habebant, quibus ut sonarent impulsis dormientes tentârunt et responsum petierunt. Qui mos etiamnum apud Iccium portum (Caletum hodie) aliisque locis praesidiariis observatur. Similiter, si qua vis ingrueret, Campani aeris tinnitu indicium eius rei dabatur olim, quemadmodum et hodie plurimis in locis. Unde eleganter Statius Theb. l. 6. v. 686.——— ——— Procul auxiliantia gentesAera crepant.Praeter hos Codonophoros, qui Excubitores circumirent, (quos hodie Rondam forte dicimus) erant et alii, qui atrati fimus praecedebant, Suid. et Guil. Budaeus. Etiam Nolae signô homines eleemosynam petentes, ahbet Chronic. Montis Ser. A. C. 1128. Sed et apud Graecos e sontinum collo Nolas suspendi moris erat, ve ex eorum improviso contactu quisquam pollueretur. Unde Zonaras factum credit, ut Imperatoris triumphantis currui tintinnabulum cum scutica sive flagro adalligaretur: Ita enim is Annal. tom. 2. Ne Triumphator superbiret supra quam par esset, sed ut sciret, se legibus subditum, et posse vel extremô affici suppliciô, aut Nolam sontibus appensam gestaere etc. De sontibus autem sonat locus Plauti Pseudolo Actu 1. Sc. 3.—— Lanios inde arcessam duos cum tintinnabulis,Eidem duos greges virgarum ulmearum adegero,Ut bodie ad litationem huit suppetat satias Iovi.In malam crucem istic ibit Iuppiter lenonius.Et quidem Iconem hominis, cum Nola ad supplicium ducti, exhibet Hier. Magius loc. praefatô c. 21. Avienus de cane, quoque vocem usurpat:Hunc Dorninus, ne quem probitat simulata lateret,Iusserat in rabido gutture ferre nolam.Fridericus II. Imperator de Arte Venand. l. 2. c. 41. de campanula, falconum pedibus alligari solitâ: Sequitur de campanella, quae etiam Nola dicitur etc. Ita porro appellant Sciptores rerumMonasticarum campanulam, quae in refectorio ad mensam Abbatis appenditur, quâ is, vel lectionis, vel convivii, finem significat. Unde Nola refectorii dicitur, in Stat. Ord. de sempringbam p. 770. etc. et sedere ad Nolam in refectorio, est Abbatis ibidem thunus exercere. Un??? in Vita Wilhelmi Abhatis Roschildensis num. 20. Wilbelmus animatus zelô Ordinis et amore iustitiae, post ingressum refectorii praesumptorem illum (Priorem) a nola submovit, et Subpriorem adhibuit. Exstant in Nolam Capituli antiqui, apud Canisium, hi versus:Praeceptor fratres hôc signô convocat omnes,Exemplo Domini cum lavit unda pedes.Nec non consilium constat si forte gerendum,Hôc moniti signô conveniunt subito.Laudibus et noctis interdum rite peractis,Captamus somnum, si dederit sonitum.Coeperit et radiis Phoebius conspergere lucem,Hôc resonante sopor ocius omnis abit etc.apud Car. du Fresne Glossar. Hinc Nolarium, de qua voce vide Macros Fratres in Hierolex, ubi multa de convocandi ad Mesquitas populi ritu apud Turcas.II.NOLAurbs Campaniae, ubi multa vetustatis adhuc monumenta. Νῶλα Ptol. et Stephano, Νώλη veor Polybio l. 2. Abest Neapoli 14. mill. pass. propior Acerris et Sarno. Virgilio, l. 2. Georg. v. 224.———— ———— Vicina VesevoOra jugo dicitur; ubi prius Nola legebatur. Ferunt autem postea Virgilium petisse a Nolanis aquam, uti duceretur in propinquum rus, Nolanos autem beneficium peritum non fecisse; Poeta itaque offensus nomen urbis eorum quasi ex hominum memoriâ, sic ex carmine suo derasisset, Oram pro Nola mutavit, A. Gellius l. 7. c. 20. De situ oppidi ita canit Silius l. 12. v. 162.Campo Nola sedet, crebris circumdata in orbemTurribus, et celso fucilem tutatur adiriPlanitiem vallo. ———— ————Liv. l. 23. Et sunt omnia campi circa Nolam. Exiguo post, Expugnate Nolam, campestrem urbem, non flumine, non mari septam. De origine eius variant auctores. Silius loc. dictô, v. 161.Hinc ad Chalcidicam transfert citus agmina Nolam.Velleius l. 1. c. 7. Quidam aium a Tuscis Capuam, Nolamque conditam. Csolinus c. 8. Constituta Nola a Tyrtis. Id fortasse ridiculum, inquit Cluverius. Forte itaque Tyrrbenis scripsit Solinus. Frustra obsessa ab Annihale fuit: S. Paulinô Episcopô clara. Hic et Augustus Caesar obiit. Episcopalis est sub Archiepiscopo Neapolitano. Vide Amhros. Lionium, l. 1. de Nola. Leandr. Alb. deser. Ital. Nic. Lloyd. Quia vero Tyrios in Italia colonias condidisse, nusquam legitur; proin scribi iubet apud Solin. Salmas. Nola a Thuriis. Thurii au em Graece οἱ Θούριοι, ab oppido Thurio. quod inter Crathin et Sybarim amnes situm erat, olim et ipsum Sybaris dictum, nomen accepêre. Steph. Ωούριοι πολις Ἰταλίας, ἡ πρότερον Σύβαρις, Thurii urbs Italia, quae prius Sybaris. Thyrios vero apud Solinum scripsêre librarii, pro Thurii, ut Thylen, pro Thule et similia. Chalcidensium colonos, Nolanos fuisse, refert Iustinus l. 20. c. 1. cui alii suffragantur, uti dictum. Vide praefatum Salmas. ad Solin. p. 72.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.